- CHIROGONIA
- CHIROGONIAProserpina. Hesych. Χειρογονία, ἡ Περσεφόνη, quasi nove dixeris manugeniam; de causa nominis silent quos vidi, sed censeo inde esse, quod Proserpina sive Diava, sive Iuno sit partûs praeses, ac obsterix, quae Afranio Adsestrix, assideat genibus parturientis, manus iis admovens, quibus parata sit fetum excipere, Vossius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.